Листи до Михайла Ковалинського

Страница 48 из 53

Сковорода Григорий

Але бувай здоров, найдорожчий, і прийми прихильно в господі, як це ти звичайно робиш, наші дрібнички! Коли і в який час накажеш прийти до тебе, прийду, повідом через хлопчика.

Твій Григорій С[авич].

72

[Харків, місцевий; жовтень — листопад 1762 р.] / 281 /

Salve, anima mihi carissima,

mi Michaël!

Questus es heri de quodam male in te animato. Quid agas? Sic est hominum vulgus, ambitiosum, iracundum, philautum et, quod pessimum, est mendax et invidum. Non potes tibi ne unicum quidem amicum parare, quin simul duos tresve acquiras inimicos, ut verissime dictum sit, eum, qui inimicos non haberet, ne amicum quidem possidere. Vulgarium rerum mercatura, si felicior sit, movet invidiam, nedum bonus emptus amicus. Sed stultissimum genus hominum amicos emere ambit, nec nomisma habere curat. Quod autem est nomisma, quo amici comparantur, didicisti ex Plutarcho: "Divinum munus est virtutis indoles ceteraeque pulcherrimae dotes, quae pelliciunt ad amorem; has nemo sibi largiri potest: dei est haec gratia; 344 quibus cum sunt privati, restat, ut invideant, ad naturalem infelicatatem novam ex sese fabricatam addentes, puta animi vitiositatem, usu comparatam. Indigni igitur sunt, qui amentur, non tam propter naturae injuriam, quam quod id, quod parca manu a deo acceperunt, depravant, non contenti sorte, sed invidi et obmurmurantes". Hi sunt, qui irascuntur tibi et oderunt, queruli, lividi, ostentatores tamen, ne videantur carere, clam conscii sunt paupertatis suae, et exeduntur. Hos tu fuge, nec in sinum admitte. Saluta illos, loquere humane, et, si res postulat, juva, sed ut vulgum, non ut amicos fideles.

Quodsi me quaeris de quibusdam, videor mihi perspexisse juvenem bonum esse Jacobum Правиц., non lividum, simplicem, verae doctrinae avidissimum, dotibus suis contentum, ad honestatem plane natum, mitem, humanum l. Haec sunt quae me pellexerunt in ejus amorem. Talis ingenii videtur esse et Basil. Bilozor. Quamdiu tales putavero, amavero tam diu.

Vale, dulcissime! et nos redamare perge!

Tui amantissimus Gregor[ius] Sab[bin] 2.

Здрастуй, найдорожча мені душе,

мій Михайле!

Вчора ти скаржився на одного з неприхильних до тебе. Що ж робити? Така людська чернь: честолюбна, дратівлива, самолюбна, і, що найгірше, брехлива й заздрісна. Ти не можеш знайти жодного друга, не знайшовши разом з ним двох-трьох ворогів. Як дуже вірно сказано, що той, хто не має ворогів, не має також і друга. Торгівля звичайними речами, якщо вона вдала, викликає заздрощі, тим більше придбання друга. Але безмірно нерозумний людський рід бажає купувати друзів і не турбується про те, щоб мати для цього гроші. Що це за гроші, при допомозі яких здобуваються друзі, — ти знаєш з Плутарха: "Задатки чеснот та інші найпрекрасніші властивості, що закликають до любові, — це божий дар; їх ніхто не може здобути, вони — ласка божа. Коли люди їх позбавлені, їм лишається тільки заздрити, додаючи до природного нещастя нове, створене самою людиною, тобто порочність душі, яка створюється під впливом звички. Таким чином, люди не гідні любові не стільки з несправедливості природи, скільки тому, що одержані ними від бога скромні здібності вони псують і, незадоволені своєю долею, заздрять, ремствують". Такі ті, які на тебе гніваються і тебе ненавидять, вони вічно скаржаться, заздрять, хваляться, щоб не показати свого убозтва, яке вони в глибині душі усвідомлюють і яким мучаться. їх ти уникай, не товаришуй з ними. Вітай їх, говори ввічливо і, якщо потрібно, допомагай їм, але як звичайним знайомим, а не як вірним друзям. 345

Тому що ти мене питаєш про декого, то, мені здається, я переконався, що Яків Правиць[кий], — юнак хороший, не заздрісний, простий, дуже жадібний до істинної науки, задоволений своїми здібностями, від природи по-справжньому порядний, м’який, людяний. Це ті якості, що спонукали мене полюбити його. Такого ж складу, як мені здається, і Василь Білозер. Поки я їх вважаю такими, до того часу їх любитиму.

Прощавай, найдорожчий, і постарайся любити мене взаємно!

Вельми люблячий тебе Григорій Сав[ич].

73

[Харків, місцевий; липень 1766 р.] / 211 /

Ex Plutarcho

"De animi tranquillitate":

"Existimabam divites ego, Phania, non gemere noctu, carpere soporem suaviter".

Post:

Est ergo vitae consanguinea molestia.

Vitae haec adest molli, clarae vitaeque adest,

Inopique consenescit vitae... (Menander).

Sed veluti timidi, inter navigandum nausea correpti, melius se habituros putant, si in lintrem e lembo, rursumque inde in triremem escendant nihil agentes, quia bilem et raetum secum transferunt: ita, vitae mutationes non tollunt ex animo id, quod aegre facit ac perturbat. Id autem est imperitia rerum, judicii inopia et impotentia atque inscitia recte utendi statu praesenti. Haec sane tam divites, quam pauperes jactant, coelibes conjungesque; ob haec forum fugitur, rursus molestum est otium; ob haec produci in aulis volunt, producti statim aegre ferunt.

Ob inopiam (iudieii) morosi sunt, quibus est male.

Aegrotis et uxor molesta est, et medicum incusant, et lectulus displicet, et de amicis

Gravis est, qui venit, abiens parit molestiam. / 212 /

Morbo autem fugato aliaque facta temperie, qui heri amylum, ova, panem e cribrata farina respuebat, hodie cibarium panem cum nasturtio alacriter et suaviter edit. Eodem modo recta ratio quodvis vitae genus, quamlibet mutationem reddit facilem. Exempla: Alexander mundos alios desiderabat, at Crates, pera et pallio instructus, vitam tanquam festivitatem quandam per jocum et risum exigebat. 346

Sicut igitur calceus una cum pede non in diversam partem convertitur, sic animi affectio vitam sibi conformem reddit. Non enim consuetudo, ut quidam dixit, vitae modum facit jucundum, sed prudentia optimam parat vitae rationem. Ergo fontem tranquillitatis animi in nobis situm expurgemus et excolamus, ut externa etiam tanquam familiaria non cum molestia nobis usurpentur.

Nil est quod irascere rebus scilicet.

Non ira curae illis tua est; bene huic erit,

Qui rebus obtingentibus recte utitur.

Id ergo est primo exercitatione perdiscendum, ut quo pacto is, qui canem ferire lapide cum voluisset, icta noverca dixit: "ne sic quidem, inquit, jactus lapis male cecidit", ita nos quoque ea, quae nolentibus nobis fortuna obtulit, alio transferre sciamus. / 221 /