Листи до Михайла Ковалинського

Страница 37 из 53

Сковорода Григорий

Salve, thesaure margaritorum sophisticorum!

Cum animi arma sunt carnalibus longe potiora cumque tu philosophia illa πανοπλία а summo vertice ad talos usque pulchre munitus ceteros haud mediocriter territas profligasque, ego autem tuus amicus nunquam mari, quod ajunt, guttam adspersi, id est nunquam quidquam contuli ad tuam armaturam, aliisque tantopere conferentibus ipse sum ’ασύμβολος, visum est tentare, possimne ego quoque, hoc in genere plane asinus ad lyram, vel paulum inservire ac gratificari. Accipe igitur quandam ratiocinandi formulam dictam sophistis αυξομένην, id est augescentem. Ea est haec: Quam quis mutuo pecuniam sumpsit, eam alius solvere non debet pro eo; ego autem a te imberbis sumpsi, et nunc quinquennium factus sum alius, utpote barbatus. Ergo... Quodsi barba, ut fortassis dices, essentiam rei non mutat, quae est invisibilis, accipe hoc modo: iudaeus cum 315 essem sumpsi aurum mutuo, ergo factus christianus non debeo solvere.

Syllogizo sic: mutata essentia, plane fit ex uno τω̃ esse aliud; sed cum essentia sit invisibilis et proinde spiritus, spiritu autem christianus in totutn immutatur atque alius fit: ergo qui iudaeus sumpserat, non reddet factus christicola. Sed videris mihi me cum centum centuriis bisulcarum tuarum distinctionum adoriri; proinde Thrasonem Terentianum imitatus non post principia, ut ille, cavebo, sed in angulum me abdens haec timidi Poloni more in te eminus jaculor...

Vale "α" τω̃ν σοφιστω̃ν!

Sophistarum asinus Gregor[ius]

Здрастуй, скарбе софістичних перлин!

Духовна зброя сильніша за тілесну, і ти, чудово з голови до ніг озброєний філософією, цим всеозброєнням, не в міру лякаєш і примушуєш тікати інших. Я ж, твій друг, ніколи навіть і краплі, як кажуть, не пролив у море, тобто ніколи нічим не сприяв твоєму озброєнню; в той час як інші допомагають тобі, сам я не корисний тобі. Тому я вирішив спробувати, чи не можу я, дарма що розбираюся в цьому, як осел в лірі, хоч трохи прислужитися тобі. Тому прийми від мене одну схему судження, яку софісти називають αυξομένην, тобто зростаючою. Ось вона: якщо хто-небудь взяв гроші в позику, то інший не повинен за нього їх повертати. Я взяв у тебе гроші ще безбородим, а тепер, через п’ять років, я став іншим, а саме — з бородою. Отже... Якщо ти, можливо, скажеш, борода не міняє суті справи, то візьми судження в такому вигляді: будучи іудеєм, я взяв золото у позику, отже, ставши християнином, я не повинен його повертати.

Будую такий силогізм: із зміною суті одне стає іншим за своїм буттям; але оскільки суть є невидимою і тому духовною, за духом же християнин зовсім змінюється і стає іншим, — отже, той, хто взяв гроші у позику, будучи іудеєм, не повинен платити, ставши християнином. Але мені здається, ти виступаєш проти мене з сотнею сотень твоїх парнокопитних; тому, наслідуючи Теренцієвого Тразона, я буду обережним і не під кінець, як він, а з самого початку, подібно до боягузливого Полонія, заберуся в куток і здалека пущу в тебе свою стрілу.

Бувай здоров, альфо софістів!

Осел серед софістів Григор[ій] 316

54

[Харків, місцевий; вересень — жовтень 1763 р.] / 982 /

Мі Michaël, macte virtute!

Tres adeo Christi miles sibi conspicit hostes,

Cum quibus assiduo bella gerenda videt.

Primus es huic hostis, tu simia, munde, fucata;

Tu, quem dux noster pulchra sepulchra vocat.

Alter blanda caro mulier, quae tempore nullo

Ad mala desistit solicitare virum.

At reliquis gravior cacodaemon tertius hostis,

Stultitiae genitor, qua venit omne malum.

Eja tyro Christi, gladium tibi cude! memento,

Militiam vitam hanc esse memento jugem.

Tuus veteranus commilito Greg[orius] Sabbin.

Мій Михайле, хвала тобі!

Трьох ворогів бачить воїн Христа,

З ними йому завжди доводиться воювати.

Перший ворог його — ти, нарум’янена мавпо, ти, світе,

Який наш вождь називає прикрашеною труною.

Другий ворог — знадливе тіло жінки,

Яке завжди спокушає мужчину до зла.

Третій і останній ворог, ще небезпечніший, — злий демон,

Батько глупоти, від якої походить всяке зло.

Ну, молодий воїне Христа! Куй собі меч!

Пам’ятай, що наше життя — це безперервна боротьба.

Твій старий військовий товариш Григ[орій] Савич.

55

[Харків, місцевий; травень — червень 1763 р.] / 921 /

Salve, benevolentissimum animal mi Michaël!

Inveni portum, spes et fortuna valete!

Sat me lusistis, ludite nunc alios.

Elegans in primis distichon hoc vel hoc nomine videri potest, quod usurpatum est a doctissimo, quisquis ille fuit, viro, qui errores Жилблазовы eloquentissime planeque homerice descripsit; nec dubito quin tibi quoque sit placiturum. Id nos jambicis exercitationis gratia sic reddidimus:

Iam tango portum, spes vale fortunaque:

Lusisse sat me, ceteros nunc ludite. 317

Conabimur vertere etiam dimetris, si aspirarint musae:

Portus recepit me in sinum

O spes vale fortunaque:

Me desinatis ludere,

Nunc ceteros jam ludite.

Sed tentemus alternis quoque ludere; tu, ті philomuse, musas invoca, qui illis litare soles, si forte faverint:

Jam me quietus portus in sinu fovet,

O spes vale fortunaque!

Nolo esse lusus amplius vobis, sat est:

Nunc ceteros jam ludite.

Minimum abfuit, quin hallucinaremur. Verum optimus est error, ubi in discendo erratur. Saepeque malum bonum est. / 922 / Quid? Satne tibi videor luisse poenam? Quas, ais, poenas? Quia heri non praestiti, quod promiseram, quamquam quidem sub conditione tanquam praescius promiseram. Invisi enim sacrificum ДоментЂевскаго Gregorium, hominem mihi amicissimum, et cujus ingenium vehementer ато, ut nihil interim dicam de dotibus ejus, nihil de eruditione. Ergo quae eramus tecum heri praesentes cum praesente disserturi, licet alia fortassis erant futuram, quam hic sunt, tamen, ut quomodocunque pensaremus illam ’απροσηγορίαν, haec tibi impraesentiarum alacres valde ac laeti illivimus. Ceterum cum Nicolao nostro ut colloquar secretum de vestra simultate, cape tempus. Confido fore, ut vos rursum reconciliem. Quid dulcius amore et concordia? Novi simplicissimum tuum innoxiumque ingenium, sed tamen amicorum errata dexteritate corrigere aut ferre, si leviuscula sunt, debemus.