Листи до Михайла Ковалинського

Страница 23 из 53

Сковорода Григорий

Вони заглушають слова божі.

І не сіє їх Христос, і не проповідує у морі.

Він плаває в гавані: тут він учить своїх.

Найдорожчий Михайле!

Я довго розмірковував, які вірші тобі надіслати. Однак останні здалися дещо кращими тільки тому, що легше вилилися. Але що ж мені сказати про твій лист, солодший за всяку амброзію. Хай би мене так любив бог... Але я боюся хвалити тебе в очі.

Бувай здоров, найдорожча душе, і шануй доброчесність!

Твій Григорій.

34

[Харків, місцевий; кін. лютого — поч. березня 1763 р.] / 141 /

Pax tibi, mi frater!

Heri turbato distractoque animo, idque praecipitanter, scripsi, nec mirum, si tibi non est satisfactum: cum praesertim subdifficile tuum sit πρόβλημμα. Agnosco et ingenium et studium tuum in litteras simul et virtutem, et vehementer gaudeo. Age igitur experiamur, num possumus solvere, modo Christus aspirare dignetur.

Sed tamen in magnis et voluisse sat est.

An etiam, inquis, in virtute modus servatur? Si non, in diligentia non esse modum necessarium. Sin, cur alius alium in 279 virtute excellit? Haec tua. In pritnis autem sciendum est, duas esse classes quasdam virtutis studiosorum: unam perfectorum, alteram tyronum, seu ut Paulus vocat, puerorum.

Ex his colligere licet duo item esse virtutum genera: unum genus, quo complectuntur quae vocantur proprie virtutes, ad quas velut ad finem ceterae referuntur; quod alterum genus est scilicet. Atque perfecti sive viri, unde et virtus dicitur, arcem ipsam jam virtutis tenent ubi nullus modus, quia nulla satietas; / 142 / unde fit, ut alius alio sit praestantior, cum etiam in arce sint gradus superandi, ut quo quis alium superet eo plus emolumenti humano generi afferat, ac hoc fiat similior deo, cujus bonitatis nullus finis, nullus modus, nullus numerus.

Proinde a Paulo quinque, ni fallor, classes numerantur electorum, videlicet, respectu meritorum. Quo enim quis est ab omnibus terrenis alienior, eo coelestibus propior ipsique lucis fonti. Huc Davidis illud, quod ego nunquam non cantillo: "Яко по висотЂ небесной от земли, утвердих" etc.

Tales virtutes sunt propriae virtutes, quarum dominus est ipse ‛ο ών sive ‛ο θεός. Haec illae sunt fides, spes ac omnium maxima finemque non habens caritas. Αυτός γάρ ‛ο θεός dicitur ’αγάπη. Quae omnia sine fine aedificat. Fidei proprium cernere sive intelligere, quoque plus cernit, plus sperat, quo magis sperat, ardentius amat, gaudens bene facere, quantum fieri potest latissime sine ullo fine modoque. О utinam, mi anime, possis ad hanc arcem olim pertingere! / 151 / О quam paucis hanc contiagit adire Corynthum! Visne pervenire? rationibus tibi est opus, vos vocatis media. Quae autem media? Haec sunt: graecarum romanarumque literarum peritia, quae paratur lucubrationibus (jam audis et medium medii), fuga turbae seculariumque negotiorum, contemptus divitiarum, jejunium et abstinentia, breviter neglectus carnis, ut spiritum acquiras. Hae demum sunt vulgares virtutes, quae etiam improbis adsunt; in his modus est servandus, ut ad illa, in quibus nullus modus, perveniatur. Alioquin si unica nocte per immodicas vigilias aut oculos aut pulmonem laedas, quomodo deinceps legere ac colloqui cum sanctis poteris? Quo pacto ab iis disces deum? Fides videt deum et divina est; ad hanc ut pertingas, serva vigiliarum laborumque modum et dum quaeris spiritale, cave occidas carnale, si te ducere potest ad meliora. An non stultescit, qui lonqum iter ingressus, modum in eundo non tenet? Nae iste non est perventurus Hierosolymam. Morbus aut etiam mors in via intercipiet. Vide igitur, ne tua te diligentia modum nesciens aut conjiciat. Ah non libet male ominari.

Tu, mi Michaël, omnia fausta mereris. / 152 / Fugis turbam? Modum hic quoque serva! An non stultus sit, qui ita fugiat, ut cum nemine prorsus unquam loquatur? Insanus talis est, non 280 sanctus; vide, cum quo loquaris verserisque. Jejunas? An non mente is captus tibi videatur, qui nihil prorsus aut venenatum aliquid concedit corpusculo? Subtrahe pabulum supervacuum, ne ferociat asellus, id est caro; noli rursum fame necare, ne possit vehere sessorem. Haec sunt illae pulchrae res, quae sine modo pessimae sunt. Sunt qui in hac aetate, qua es, nimium indulgent vino, sunt qui equis aut canibus nimis capiuntur aut luxuria. Sunt contra, qui nimis austere vivunt. Unde pulcherrimum illud ac divinum: μηδέν ’άγαν.

Rescribe, quid tibi videtur, ut cognoscam, placentne haec. Utinam Christus dignaretur intervenire nostrae ‛ομιλία, qui pollicetur se adfuturum, ubicunque duo in suo nomine congregarentur; alioquin sine illo omnia frustra.

Vale! mi Michaël!

Tuus in domino totus Greg[orius] Sabbin.

Мир тобі, мій брате!

Я написав це вчора в стані смутку і неуважності і при цьому дуже швидко. Не дивно, що написане тебе не задовольнило, особливо, якщо взяти до уваги значну складність твого питання. Я визнаю твої таланти і твою старанність в науках, а також доброчесність і дуже радію з цього. Ну ж спробуємо, чи зможемо ми вирішити це питання, якщо Христос дарує нам натхнення.

Однак у великій справі достатньо і бажати. Невже, питаєш ти, і в чесності слід зберігати міру. Якщо це не так, то в ретельності теж не треба зберігати міри. Бо чому один переважає іншого в чесності? Такі твої думки. А, насамперед, слід знати, що існує два класи поборників чесноти: один клас досконалих, другий — новачків, або, як їх називає Павло, учнів.

Звідси можна зробити висновок, що існує два види чеснот: один вид охоплює те, що називається чеснотами у повному розумінні, до яких, як до мети, прагнуть всі інші чесноти. Ці останні і становлять другий вид. Але досконалі, або мужі — viri — звідси чеснота отримує свою назву — virtus, займають уже сам палац, або твердиню чесноти, де немає ніякої міри, оскільки немає і насичення; звідси виходить, що один має перевагу перед іншими, бо і в палаці існують ступені підйому, і чим більшу хтось має перевагу над іншим, тим більше користі приносить він людському родові і стає подібнішим до бога, ласка якого не має меж, не знає ні міри, ні числа.