Листи до Михайла Ковалинського

Сковорода Григорий

ЛИСТИ

ДО М. КОВАЛИНСЬКОГО

1

[Харків, місцевий] 26 (27?) травня 1762 р. / 411 /

Salve, adolescens omnium dulcissime,

Pretiosissime mi Michaël!

Simul atque digressi sumus e concione, subito subiit animum raeum mira miseratio tui, mirumque desiderium, et egomet me ’επέπληξα, quod te non invitavi in musaeum meum, reliquorum socius ut esses, cum praesertim non sine dolore animi te esse apparet in praesentia tum ob alia, tum ob optimum avunculum tuum; quod ego eximiam tuam in propinquos interpretor pietatem. Sed ego non miror, te juvenculum saepe timore, semper pudore impediri, ne ad me ventites. Ego veteranus, quod saepe trepidem, egomet mihi valde displiceo, ignavum et mollem vocitans et objurgans. Crede mihi, mi anime, et hodie me timore puerili esse victum, quo minus auderem te invitare. О utinam pectus introspiceres! Sed quando ego tibi persuadebo me tua causa omnia contemnere, omnia vincere, ferreque paratum, quod aliquando succumbo, pensabimus ignaviam τη̃ ’ανβρία. Sed accipe, о carissime, verba die s. spiritus ex eodem: Πάντες η̃σαν προσκαρτερου̃ντες ‛ομοθυμαδόν τη̃ προσευχη̃ καί τη̃ δεήσει (Actorum, caput 2, 14).

Vale, mi anime!

Tuus Gregor[ius] S[abbin]

Здрастуй, найприємніший з усіх юначе,

мій дорогоцінний Михайле!

Як тільки ми розійшлися після зібрання, мою душу раптом охопив жаль за тобою і сильне бажання тебе бачити, і я став жалкувати, що не запросив тебе в мій музей, щоб ти був у товаристві інших, особливо тому, що ти, очевидно, був трохи засмучений як з інших причин, так і через прекрасного твого дядечка, що я пояснюю почуттям виняткової поваги, з якою ти ставишся до своїх родичів. Але я не здивуюсь, що ти, юначе, утримуєшся від відвідування мене іноді через страх, а завжди через соромливість. Що я, старий, іноді побоююсь, — за це я себе зовсім не хвалю, називаючи і лаючи себе лінивим і слабим. Повір мені, душе моє, що і сьогодні я піддався дитячому страху, не насмілившись запросити тебе. О, якщо б ти міг заглянути в моє серце! Але коли мені вдасться переконати тебе, що я готовий знехтувати всім, все перемогти і знести, тоді те, що іноді я виявляю слабість, постараюсь зрівноважити мужністю. Але ось тобі, мій дорогий, 219слова про день св. духа, які йому ж належать: "Всі одностайно перебуваємо в благочесті і молитві" (Діян[ня], гл. 2, 14).

Бувай здоров, моя душе!

Твій Григорій С[авич].

2

[Харків, місцевий] 9 липня 1762 р. / 11 /

Desideratiss[ime] amice Michaël.

Discedis iam a nobis. Abi, igitur, quo te tua pietas et utilitas vocat: abi auspice Christo, eodem duce redibis. Faxit lesus, ut carissimos parentes tuos utraque parte valentes feliciterque agentes domi invenias, nihil turbae, omnia in tranquillo!

Custodiat gressus tuos cum optimo tuo fraterculo sublimis custos ille Israelis, ne quid inter eundum mali accidat in via. Domi autem sic recreaberis, ut tamen nimium otium fugias. Nam ’ενί πα̃σι μέτρον ’άριστον — In omnibus modus optimus.

Ex nimio nascitur satietas, ex satietate taedium, e taedio aegritudo animi, et quisquis ista parte laborat, sanus dicendus non est. Nullum autem tempus ineptum est ad bonarum literarum studium, et qui modice, sed perpetuo discit praesenti et venturae vitae pro futura, huic discendi non est labor, sed voluptas. Qui cogitat de doctrina, amat doctrinam, et qui amat, nunquam non discit, etiamsi in specie videatur otiosus. Qui vere amat rem aliquam, is praesentia rei amandae modice videtur delectari; at cum absens factus est, tum deraum acerrimum morsum amoris sentit. / 12 / Quorsum haec? Quia nisi toto pectore amaveris bonas literas, frustra fit omnis labor: alioquin amor in medio etiam otio inquirit meditaturque, et cum maxime abstrahitur, tum propensissime ad discendum fertur. Satis scio te amare studia, neque dico, ut tibi calcar addatur sponte plus quam satis currenti in studio literario, praesertim hoc feriarum tempore, sed ut cognoscas, quid sentiam, et sic sum homo, ut nulla mihi satietas sit garriendi cum amicis. Existima autem hominibus pietatis amantibus iucundissimos esse adolescentulos et pueros candidos felicique ingenio natos, quales Isocrates παι̃δας θεω̃ν, id est liberos deorum apellare solebat. Unde grates habeo optimo avunculo tuo πρωτοιερετ reverendissimo patri Petro, qui mihi occasio exstiterit sanciendae tecum amicitiae, quam mihi gratulor. Ne guid igitur nos in absentia desideres, visum est aliquot pias graeculas sententias seu μνημόσυνον, id est monumentum aliquod, adscribere. Quoties libebit mecum loqui, inspicies haec dicta, et sic mecum videberis confabulari, cogitans, qualibus de rebus amicus tuus sermones caedere gaudet. Prima itaque sententia haec esto: 220

1. Κάλλιστον ’εφόδιον A ’εν τω̃ γήρατι B ‛η σοφία id est: optimum viaticum in senectute σοφία sive παιδεία id est doctrina, nam senem hominem omnia deserunt / 21 / praeter doctrinam.

2. Σεμνός ’ερως ’αρετη̃ς C. Magnificus amor virtutis. Non possunt enim non veneratione prosequi eum, quem conspiciunt virtutis esse domicilium, ubi enim virtutis amor, ibi majestas sit oportet.

3. Φίλους ’έχων νομίξε θησαυρούς ’έχειν. — Amicos habens, puta thesauros habere (te). Nihil, inquit Seneca, aeque oblectaverit, quam fidelis amicitia.